

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 14: Versus 35
Et orabat.[ID.]Haec vox est sonus infirmitatis nostrae, etc., usque ad sed quia aliter non fiet,Non quod ego volo, sed quod tu.[HIER.]Hoc contra Eutychianos qui dicunt unam tantum in Christo operationem, unam voluntatem: hic autem ostendit humanam quae per infirmitatem carnis recusat passionem, et divinam quae prompta est perficere dispensationem.